monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 212, 3
Quod cum fecerit, denuo eumdem pulverem cum eodem vino, modico melle addito, faciat denuo in olla effervere, et herbam cum praedictis herbulis coctam vino huic addat, ita ut bis tantum vini huius sit quantum aquae illius, et sic istud ante cibum modice bibat, post cibum autem quantum vino addito bibere voluerit , primum ignito calybe calefaciat et bibat : calor enim asari putredinem pulmonis aufert, et frigiditas basiliae pulmonem impinguat, et eum tristem facit; frigiditas quoque humeln pulmonem purgat, et haec in calefacta aqua temperantur, ut supradictum est.